lunedì 16 gennaio 2012

7. BIOGRAFIA 3a del Beato Paolo scritta da Padre Francesco Bordoni (1666)

VITA B. PAULI DE AMBROSIIS IN CALABRIA
di Padre Francesco Bordoni,
Ministro generale del TOR(1666)
in "SACRUM SILLABARIUM de vitis Sanctorum..."
1. Paulus in Terra Cropani dioecesis Catanzarii piis parentibus natus anno 1432, educatus fuit in doctrina christiana quod est timere Deum, et servare eius mandata, in sua iuventute nihil puerile egit; lilitters grammaticis imbutus, Deo agente, in Conventu S. Salvatoris Cropani Tertii Ordinis religiosum habitum accepil anno 1450, die 20 Martii, anno sui novitiatus disciplinis regularibus bene instructus, tantum in iis profecit, ut meruerit admitti ad professionem, finito suae probationis anno.
2. Factus Christi miles cingulo professionis ligatus in monastica observantia, et aliis virtutibus exercitiis erat assiduus praesertim in orationibus, silentio, obedientia, divinis meditationibus, ieiuniis et mortificationibus sui corporis. Successive sacris ordinibus initiatus sacerdotium recepit anno 1458. Quotidie immaculatum sacrificium Deo offerebat.
3. Multi ad eum accurrebant pro consiliis tum animae tum corporis, quorum mentes et cordis desideria antequam loquerentur praenuntiabat illis, ministrando documenta salutis; unde nemo accessit ad eum tristis, qui non recesserit consolatus; et dissidentes facili negotio reconciliabat ad invicem.
4. Quando erat prior in dicto Conventu, vel alibi mores egregie reformabat, potens in opere et sermone, perducendo illos ad perfectionern vitae religiosae.
5. Maiore pane temporis, moram duxit in alio conventu nuncupato S. Mariae de Spiritu Sancto Terrae Scaviguae; qui erat locus a saecularibus remotus, orationi, silentio, et meditationi magis aptus.
6. Vocatus ad Capitulum Generale, anno 1488 celebrandum in Conventu Sanctae Mariae de Pizighitono Terrae Montisbelli dioecesis Laudensis in Ducatu Mediolanensi, Roma transeundo, missam in ecclesia S. Mariae Consolationis, cuius erat multum devotus, sibi in Memento mortuonun aliquandiu immobili permanenti, Deus revelavit mortem sui patris, quem Deus dignatus fuit, ut posset suffragari animae illius. F. Bernardinus Provincialis, cui erat socius in officio, et comes in itinere, rogavit eum cur praeter consuetum tandiu moratus est in Memento, nolebat causam aperire, se excusando, multas defunctorum animas singulariter Deo commentando; subiunxit Provincialis: nonnulli te observarunt facie immutatum esse, quasi aliquid triste tunc tibi acciderit et ex circumstantibus nonnulli admirati sunt, alii forsan scandalizati. Subinde Servus Dei respondil lacrimis profusis tunc sibi nuntiatam fuisse divinitus mortem sui patris, pro quo diu oravit in Memento, nonnullis audientibus, qui remanserunt consolati audita missa tanti servi Dei.
7. Inde recedentes, perrexerunt in Capitulum quod fuit celebratum eo anno 25 aprilis, in quo electus fuil F. Bernardus de Septem Agnis Cremensis, pietate, doctrina et prudentia ornatus. Licentiatus cum allis finito Capitulo, redeundo domum, visitarunt loca sancta Alverniae, Assisii, et Domus Lauretanae, transeundo per Aprutium et tandem domum pervenerunt ad conventum Scavignae.
8. In itinere mortem suam socio praedixit, unde febri gravi per quatuor, aut quinque dies vexatus fuit, patienter illam perferendo, petiit Ecclesiae sacramenta, quibus munitus, se commendans Deo et fratribus, ut pro ipso orarent, et his dictis obdormivit in Domino die 24 Januarii anno 1489 in dicto Conventu Scavignae. Statim eius corpus inclusum fuit loculo, et delatum ad aliud Conventum S. Salvatoris Cropani, ubi honorifice sepultus fuit, concurrentibus populis circumvicinis.
9. Refero nonnulla miracula huius Beati Sacerdotis collecta per dictum fr. Bernardinum Provincialem testem de visu.
10. Primo, capsa in qua eius corpus reclusum fuit erat nimis arcta, et brevis, et tamen cadaveri tenendo se aptavit, facta longior.
11. Secundo, portitores in itinere putabant se illusos fuisse a Fratribus, quia loculus erat nimis levis, dicentes intra se: Isti Fratres nos deceperunt, corpus huius sancti Fratris sibi reservarunt, et nobis capsam vacuam consignaverunt. Admoniti Fratres de murmure portitorum, capsa in Ecclesia S. Salvatoris aperta fiat et ab illis visum fuit corpus Servi Dei, unde in eis et aliis circumstantibus crevit devotio erga B. Paulum.
12. Tertio eius Corpus per plures dies mansit expositum ex vicinis locis quamplurimis devotis concurrentibus ad eius venerationem et in nullo fuit immutatum sed ab omnibus visum rubicundum, tractabilem, odore plurimo flagrans, videbatur dormire in catalecto, et continuo guttas sudoris emittebat. Post haec, sub altari maiore S. Salvatoris Cropani conditum fuit.
13. Quarto, dum viveret, ex obedientia dedit matri suae nonnullas res pauperibus distribuendas, a quibus ista vicissim in signum gratitudinis, recepit tria ova deferendo illa F. Paolo filio suo. Ea autem antequam intret reprehensa fuit a filio, qui spiritu prophetico praeviderat matrem ova illa dono recepisse ab illis pauperibus, a quibus nihil debebat recipere, faciendo illa restituere.
14. Quinto, quidam nomine Franciscus lapide offensus in genu non potens ambulare aliquo modo, invocato B. Pauli auxilio, statim coepit perfecte ambulare.
15. Quidam Ioannes Paulus de Cropani senex infirmus et notabiliter gibosus, visitatis sacris Reliquiis, statim coepit sanus incedere recto.
16. Septimo, Crescentius de Mario affatim surdus, visitato eius corpore, statim auditum recuperavit.
17. Octavo, Solda, malo lunae seu caduco multo tempore laborans, invocato Beati auxilio, statim fuit liberata, et amplius talem morbum non sensit.
18. Nono, Dominica suae filiae laboranti in extremis, invocatione Servi Dei sanitatem recuperavit, et eadem Dominica gratiam pro seipsa recepit, de gravi infirmitate liberata.
19. Colla Graecus gravissima infirmitate detentus, qua nec edere nec bibere poterat, recurrens ad Beatum, statim sanus factus fuit.
20. Undecimo, Marcus Blundus de Misuraca ludi litterarii Magister, praesens funeri Servi Dei faciem sudantem abstersit suo sudariolo, quo filiam suam agonizantem devote tactam invocatione Beati restituit sanitati.
21. Duodecimo, Fratres eiusdem ordinis partem fabricae agebant sui conventus, dum muratores volebant certum lignum accomodare super duos parietes, invenerunt illud breve nimis, ita quod positum super unum parietem, alterum non attingere poterat. Vocant F. Paulum, qui orabat, dicentes, hoc lignum non est bonum nec aptum nostro aedificio, oportet aliud longius procurare. Tunc F. Paulus dixit eis, reponite quaeso illud iterum super parietes, quod fecerunt, ut illi satisfacerent, viderant enim esse ineptum ad opus. Nihilominus tunc illud invenerunt proportionatum parietibus, quamvis tale antea verum non erat, unde illi homines magnum conceptum fecerunt de meritis servi Dei, qui lignum aridum oratione produxerat iuxta indigentiam, et exigentiam opens.
22. Decimotertio, D. Hilaria de Bellocastro gravissima infirmitate vexata tuberibus per totum corpus cooperta nigris cum suo filio simili modo laborante, diversis exhibitis medicamentis peritorum medicorum nihil proficientibus, invocato nomine B. Pauli, ambo statim sanati sunt. Accidit anno 1490 die 24 Decembris.
23. Decimoquarto, quaedam mulier de loco Cutroni habebat sororem laborantem in extremis, facto voto, subito melioravit, cuius animam, cum candella benedicta Deo commendaverunt.
24. Decimoquinto, Joannes de dicto loco Cutroni caecus biennio, facto voto visum statim recepit. Accidit 25 aprilis 1499.
25. Decimosexto, dicta mulier de Cutrono habebat filium hernia laborantem, vovit pro filio, qui sanitatem recuperavit 1494.
26. Decimo septimo, duo Diaconi de Bellocastro, Nises et Stephanus, missi a suo Episcopo Cutronum, ille oppressus dolore acerbissimo videbatur mori, eius comes dixit: Quare non invocas Beatum Paulum, qui tot miracula facit? Eo cito invocato, statim sanus factus fuit. Anno 1494.
27. Decimo octavo, D. Florina de Misuraca habens labrum ultra modum tumens visu horrendum, et abominabile, non invento a medicis remedio, recurrit ad Beatum, de cuius habitu frustulum ori applicavit suo, subito tumor evanuit. Accidit anno 1490, mense decembri.
28. Decimo nono, Conradus Pandulphus de Misuraca quasi mortuus, sincopando tactu dicti frustuli, statim restitutus fuit sanitari.
29. Vigesimo, D. Armenia de Cutrono manibus debilitata, facto voto convaluit, mense Decembri 1491. Item eius filius multo tempore claudus, restitutus fuit, mense Decembri 1493.
30. Vigesimo primo, Iacobus de Ambrosiis, sancti viri frater secundum carnem, habens unum ex cruribus nimis tumens cum nimio dolore, se commendavit, et tumor ac dolor cessavit. Mense julio 1492.
31. Vigesimo secundo, D. Palumba uxor Collae Baronis de Cropano habens caput tumescens, et dentes omnes mobiles, liberata fuit, dentibus consolidatis, anno 1494.
32. Quidam spernebant acta huius sancti viri impedientes Fratres ne eius Reliquias exponerent publicae venerationi. F. Alphonsus Barchius de Cropano, vir pius, et prudens Commissarius Provinciae Calabriae eiusdem ordinis ivit Romam et ab Auditore Camerae Apostolicae anno 1562 obtinuit litteras executoriales contra impedientes venerationem publicam Reliquiarum Beati Pauli. Tenoris sequentis:
33. Flavius Ursinus Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Muranus Santissimi Papae etc. Noveritis quod nuper pro parte, et ad instantiam Fratrum.
34. Monasterii Sancti Salvatoris Tertii Ordinis S. Francisci terrae Cropani Catacensis Dioecesis, Nobis expositum fuit, quod cum ipsi fratres Corpus, seu Cadaver aut ossa Beati Pauli de Ambrosiis de terra Cropani praedicta, in quodam tabernaculo reconditum, seu recondita capsa, tam homines quam populus dictae terrae, quam aliorum locorum circumvicinorum maiori devotione dicti Beati Pauli accedente, et illud universo populo ostendentes in quodam loco eminenti in capella S. Luciae sita in praefata ecclesia S. Salvatoris elevaverint, et posuerint nec debuerint, possintque, nec debeant, saltem legitime, et de iure a quoquam molestari, vexari, seu superturbari.
35. Nihilominus quod nonnulli in executione praesentium nominandi restiterunt, quo spiritu ducti, aut quo jure suffulti, dictos dominos instantes de et super elevatione dicti Corporis seu cadaveris Beati Pauli, aut alias occasione praemissa, non minus recte quam indebite, et injuste molestare et perturbare velle se iactarunt et iactant, aut forsan molestarunt et perturbarunt, aut molestant aut perturbant de praesenti in non modicum dictorum dominorum instantium suorumque iurium praeiudicium, damnum et iacturam, Intersitque eorumdem dominorum instantium e causa praedicta a dictis molestiis et perturbationibus via iuris eximi, et liberari. Idcirco pro .eorumdem dominorum instantiun parte fuimus requisiti, quatenus eis de opportuno iuris remedio providere dignaremur.
36. Attendentes Nos Flavius Ursinus Auditor ordinarius, requisitionem hanc fore justam, et rationi consonam, vobis omnibus, et singulis supradictis tenore praesentium committimus, et in virtute S. Obedientiae, et sub excommunicationis poena praecipimus, et mandamus, quatenus statim visis praesentibus, vos, vel quisque vestrum fuerit requisitus ex parte nostra, moneatis, et requiratis primo, secundo, et tertio, et peremptorie, omnes, et singulos, dictos dominos instantes occasione praemissorum molestantes, seu molestare volentes in executione praesentium nostrarum nominandos.
37. Eisque nihilominus in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis, aliisque ecclesiasticis, sententiis, censuris, et quingentorum ducatorum auri de Camera Camerae Apostolicae applicandorum poenis, praecipiatis, et mandetis, quibus Nos etiam tenore praesentium sic praecipimus, et mandamus, ac requirimus, et monemus eosdem, quatenus infra sex dierum spatium a die monitionis huiusmodi eis factae immediate sequentium debeant a quibuscumque molestationibus, vexationibus, perturbationibus, iactationibus et impedimentis praedictis dominis instantibus, aut eorum deputatis et ministris, de et super elevatione Corporis seu Cadaveris, aut ossium praedictorum, ex quavis occasione, ratione, modo, vel causa hactenus illatis, praestitis a sacris, aut fieri, et inferre comminatis, ab inferendisque in futurum realiter, et cum effectu destitisse, cessasse et abstinuisse: necnon dictum cadaver, corpus seu ossa dicti Beati Pauli in loco praedicto stare, et permanere permisisse ac permittere.
38. Et si qua jura in praemissis habent, seu quomodolibet habere praetendant, coram Nobis deduxisse et demonstrasse, necnon praesentibus nostris in omnibus et per omnia iuxta illorum formam, continentiam et tenorem, paruisse et obedivisse et de paritione huiusmodi Nos certiorasse et certificasse, alioquin praenominatos, si in praemissis se fore gravatos senserint modo, et forma praedictis peremptorie citare curetis, prout etiam Nos citamus eosdem; quatenus vigesima die post citationem vestram eis factam immediate sequenti compareant Romae iudicialiter, legitime coram Nobis per se, vel procuratores suos idoneos, causam eorum gravaminis allegaturi, atque dicturi facturi et recepturi, quod iustitia suadebit, et ordo dictaverit rationis.
39. Certificantes nihilominus eosdem sic citatos, quod sive in ditto citationis termino, ut praemissum est, comparere curaverint, sive non Nos tamen, sive Locumtenens noster praedictus ad declarationem praedictarum sententiarum, vel alias ad graviora procedemus seu procedet justitia mediante.
40. Quidquid autem in praemissis omnibus actum sit, fideliter intimari curetis. Absolutionem vero praemissorum Nobis vel Superiori nostro tantummodo reservamus. In quorum praemissorum etc.
Datum Romae in aedibus nostris sub anno a Nativitate Domini 1562, die 12 januarii Pontificatus Domini nostri Domini Pii Papae IV anno eius tertio D. Caesar Quintilius Notar.
Ex Actibus eiusdem conventus iam suppressi sub Innocentio X, apud me extantibus, Clerici Matricis Ecclesiae dictum Sacrum Corpus B. Pauli processionaliter et solemniter transtulerunt in propriam ecclesiam eo anno suppressionis 1652.

Nessun commento:

Posta un commento